monumenta.ch > Hieronymus > sectio 26 > sectio 290 > sectio 73 > sectio 8 > sectio 52 > sectio 86 > sectio 91 > 11 > bnf6047.84 > sectio 40 > sectio 62 > 2 > sectio 23 > sectio 423 > sectio 2 > sectio 36 > csg7.80 > sectio 54 > sectio 46 > sectio 69 > 1 > sectio 28 > sectio 145 > csg75.697 > sectio 63 > sectio 45 > sectio 82 > 3 > sectio 25 > sectio 113 > sectio 34 > sectio 67 > sectio 98 > sectio 50 > 11 > sectio 16 > bnf10439.195 r > sectio 21 > sectio 104 > sectio 114 >


PRAEFATIO AD JOVINIANUM, MINERVIUM, LEONTIUM ET THEODORUM SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [Ita namque plerique; excusi vero: Emissis iuvante gratia Christi, etc. Paraphrastes: Finitis decem collationibus, etc.] Emensis, iuvante gratia Christi, decem collationibus Patrum, quae, exigentibus beatissimis episcopis Helladio ac Leontio, utcumque digestae sunt, septem alias beato episcopo Honorato, sancto quoque famulo Christi Eucherio dedicavi: [Haec igitur tertia classis collationum a Cassiano descriptarum septenario itidem numero, ab hac octava decima usque ad vigesimam quartam et postremam comprehensa, et propria praefatione ac nuncupatione ab aliis discreta. Habent autem singulae collationes suos auctores anachoretas. Nam prima haec est abbatis Piammonis, secunda abbatis Ioannis, tertia Pynuphii; quarta, quinta et sexta Theonae; denique septima Abrahae.] Totidem et nunc vobis, o [Fuerunt hi quatuor abbates et monachorum patres ex Gallicanis partibus, et, ni fallor, ex Lyrinensi congregatione, quod ex sequentibus coniicere licet.] sancti fratres, Ioviniane, Minervi, Leonti et Theodore, credidi deputandas.
2 Posterior siquidem vestrum illam coenobiorum sanctam atque egregiam disciplinam in provinciis Gallicanis antiquarum virtutum districtione fundavit; caeteri vero non solum coenobialem professionem apprime monachos expetere, verum etiam anachoreticam sitire sublimitatem vestris institutionibus provocastis. Ea namque collationes istae summorum Patrum disputatione contextae sunt, et ita in omnibus temperatae, ut utrique professioni, qua non solum occiduas regiones, verum etiam [Insulas nempe Stoechadas in mari Gallieo sitas et tam Lerino quam aliis vicinas, et magna monachorum frequentia et sanctitate florentes, quibus hanc tertiam collationum classem Auctor destinavit, ut ipse testatur in sua praefatione ad collationem undecimam, ita Honoratum episcopum et Eucherium alloquens: Si vero sanctam studii vestri sitim haec satiare non quiverint, septem aliae collationes, quae ad sanctos qui in Stoechadibus consistunt insulis emittendae sunt, fratres, desiderium, ut arbitror, vestri ardoris explebunt.] insulas, maximis fratrum catervis fecistis florere, conveniant; id est, ut non solum hi qui adhuc in congregatione laudabili subiectione perdurant, sed etiam illi qui haud longe a vestris coenobiis secedentes anachoretarum sectari gestiunt disciplinam, pro conditione locorum ac status sui mensura plenius instruantur.
3 Quibus hoc praecipuum contulit praecedens vestri laboris industria, ut parati iam atque in iisdem exercitiis deprehensi, facilius praecepta seniorum atque instituta suscipiant, [Pia monitio et hortatio meo itidem voto consentanea, ut monachi omnes has collationes cum eorum auctoribus, sanctis videlicet patribus et anachoretis, in suas cellulas libenter et avide excipiant et apud se retineant: quotidie cum illis colloquantur et confabulentur, eos interrogent et eorum responsa accipiant: ut ab eis edocti, perfectionis viam ab eis monstratam et calcatam propensius, securius incedant. Nam collationes Patrum, et instituta, et vita eorum (ait noster D. Benedictus eorum aemulator et imitator eximius), quid aliud sunt, nisi bene viventium et obedientium monachorum exempla et instrumenta virtutum (Reg. cap. ult.).] ipsosque in cellulas suas auctores collationum cum ipsis collationum voluminibus recipientes, et quotidianis quodammodo cum eis interrogationibus ac responsis colloquentes, non propriis adinventionibus arduam istam et incognitam ferme in hac regione appetant viam, sed periculosam etiam illic, ubi iam tritissimi calles et innumera praecedentium exempla non desunt, anachoreseos disciplinam illorum potius praeceptis capere consuescant, quos in omnibus et antiqua traditio et longae experientiae instruxit industria.